monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, III <<<     >>> V

Caput IV

1 Terrena porro civitas, quae sempiterna non erit (neque enim, cum extremo supplicio damnata fuerit, iam civitas erit), hic habet bonum suum, cuius societate laetatur, qualis esse de talibus laetitia rebus potest.
2 Et quoniam non est tale bonum, ut nullas angustias faciat amatoribus suis, ideo civitas ista adversus se ipsam plerumque dividitur litigando, bellando atque pugnando et aut mortiferas aut certe mortales victorias requirendo. Nam ex quacumque sui parte adversus alteram sui partem bellando surrexerit, quaerit esse victrix gentium, cum sit captiva vitiorum; et si quidem, cum vicerit, superbius extollitur, etiam mortifera; si vero condicionem cogitans casusque communes magis quae accidere possunt adversis angitur, quam eis quae provenerunt secundis rebus inflatur, tantummodo mortalis est ista victoria.
3 Neque enim semper dominari poterit permanendo eis, quos potuerit subiugare vincendo. Non autem recte dicitur ea bona non esse, quae concupiscit haec civitas, quando est et ipsa in suo humano genere melior.
4 Concupiscit enim terrenam quandam pro rebus infimis pacem; ad eam namque desiderat pervenire bellando; quoniam si vicerit et qui resistat non fuerit, pax erit, quam non habebant partes in vicem adversantes et pro his rebus, quas simul habere non poterant, infelici egestate certantes.
5 Hanc pacem requirunt laboriosa bella, hanc adipiscitur quae putatur gloriosa victoria. Quando autem vincunt qui causa iustiore pugnabant, quis dubitet gratulandam esse victoriam et provenisse optabilem pacem? Haec bona sunt et sine dubio Dei dona sunt.
6 Sed si neglectis melioribus, quae ad supernam pertinent civitatem, ubi erit victoria in aeterna et summa pace secura, bona ista sic concupiscuntur, ut vel sola esse credantur vel his, quae meliora creduntur, amplius diligantur: necesse est miseria consequatur et quae inerat augeatur.